라틴어 문장 검색

'assuetum' ergo nunc contentum, sic alibi "parvoque assueta iuventus". volscosque verutos Italiae po- puli sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1682)
qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad ear ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:3)
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:13)
dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:2)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:2)
eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute volnera accipiunt, fodiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 590:1)
'malo' pro labore, sicut e contrario laborem pro malo solet ponere, ut ibi "ille dies primus leti primusque malo- rum causa fuit". et 'Vulscos verutos' quod verutis pugnent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1684)

SEARCH

MENU NAVIGATION